lunes, 19 de abril de 2010

Historia de Perseo: el arca de madera


Publicaré la mejor traducción que me enviéis.

1.El arca de madera:

Haec narrantur a poetis de Perseo. Perseus filius erat Iovis, maximi
deorum; avus eius Acrisius appellabatur. Acrisius volebat Perseum nepotem
suum necare; nam propter oraculum puerum timebat. Comprehendit igitur
Perseum adhuc infantem, et cum matre in arca lignea inclusit. Tum arcam
ipsam in mare coniecit. Danae, Persei mater, magnopere territa est;
tempestas enim magna mare turbabat. Perseus autem in sinu matris
dormiebat.

No hay comentarios:

Publicar un comentario


Seguidores

Datos personales

Mi foto
Borja, Zaragoza, Spain