Iuppiter tamen haec omnia vidit, et filium suum servare constituit. Tranquillum igitur fecit mare, et arcam ad insulam Seriphum perduxit. Huius insulae Polydectes tum rex erat. Postquam arca ad litus appulsa est, Danae in harena quietem capiebat. Post breve tempus a piscatore quodam reperta est, et ad domum regis Polydectis adducta est. Ille matrem et puerum benigne excepit, et iis sedem tutam in finibus suis dedit. Danae hoc donum libenter accepit, et pro tanto beneficio regi gratias egit.
Haec narrantur a poetis de Perseo. Perseus filius erat Iovis, maximi deorum; avus eius Acrisius appellabatur. Acrisius volebat Perseum nepotem suum necare; nam propter oraculum puerum timebat. Comprehendit igitur Perseum adhuc infantem, et cum matre in arca lignea inclusit. Tum arcam ipsam in mare coniecit. Danae, Persei mater, magnopere territa est; tempestas enim magna mare turbabat. Perseus autem in sinu matris dormiebat.
Cornelius est domin Roman, in oppido Tusculo habitat. Cornelius du liber habet, Sextum filium et Corneliam filiam, et decem tantum serv. Pauci sunt servi Cornelii, quia Cornelius non magn pecuni habet. Neque magnam villam habet Cornelius, sed multos libros Latinos et Graecos habet. Cornelius est dominus libros et litteras amat. Boni et pulchri libri delectant. Etiam Sextus, filius Corneli, libros et litteras amat. Cornelius suum Libanum servum vocat: "Veni, Liban!" Libanus ven et dominum salut: "Salve, domine! Ecce, servus tuus ad". Cornelius salutat serv : "Salv, Libane! Tace et audi!" Servus tac et aud. Cornelius interrogat: " est liber meus novus? Cur hic in mens non est?" Libanus tacet neque respondet. Cornelius imper: "Respond, serve!" Libanus: "Non me, sed filium tuum interroga!" Cornelius: "Quid?" Libanus: "Liber tuus novus est in cubiculo Sext . Is habet libr ". Cornelius: "Quid agit puer cum libr ?"